monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 8
Quid ergo petit, videamus; quo merito dixerit, Cito exaudi me. Quid enim petis, ut cito exaudiaris? Multiplicabis me. Multis modis multiplicatio intelligi potest. Est multiplicatio terrenae generationis, secundum primam naturae nostrae benedictionem, quam audivimus: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius. Sicne ille volebat multiplicari, qui dicebat, Cito exaudi me? Et ista plane multiplicatio fructuosa est, et non venit nisi de benedictione Domini. Iam quid dicam de aliis multiplicationibus? Multiplicatus est ille auro, ille argento, ille pecore, ille familia, ille possessionibus, ille his omnibus. Multae sunt terrenae multiplicationes; felicior autem filiorum: quanquam hominibus avaris etiam ipsa fecunditas molesta est. Timent enim ne pauperes relinquantur, qui multi nasci potuerunt. Quae sollicitudo plerosque ad impietatem coegit, ut obliviscerentur quod parentes essent, omnique humanitatis affectu exspoliati, exponerent filios suos, ut eos facerent alienos; proiiceret quae peperit, colligeret quae non peperit; illa contemneret, illa diligeret; illa frustra mater carne, illa verior voluntate. Cum ergo sint multae multiplicationes, et multa genera multiplicationum, quam multiplicationem quaerit qui dixit, Cito exaudi me? Ait enim, Multiplicabis me. Exspectamus audire in quibus. Audi ergo: In anima mea. Non in carne mea, sed in anima mea: Multiplicabis me in anima mea. Estne adhuc quod addatur, ne forte et multiplicatio in anima non continuo felicitatem significet? Etenim curis homines in anima multiplicantur. Multiplicatus videtur in anima, in quo etiam multiplicata sunt vitia. Ille tantummodo avarus est, ille tantummodo superbus, ille tantummodo luxuriosus; iste et avarus, et superbus, et luxuriosus: multiplicatus est in anima sua, sed malo suo. Multiplicatio ista egestatis est, non ubertatis. Ergo quid tu qui dixisti, Cito exaudi me, et te abstulisti ab omni corpore, ab omni terrena re, ab omni desiderio saeculari, ut diceres Deo, Multiplicabis me in anima mea? Adhuc explana quid desideres, Multiplicabis me, inquit, in anima mea, virtute. Expressum votum, expressum desiderium, ab omni confusione circumcisum. Si diceret, Multiplicabis me; terrena nescio quae cogitares: addidit, in anima mea. Rursus, ne in anima vitia cogitares, addidit, virtute. Nihil est quod amplius a Deo desideres, si vis bona et vera fronte dicere, Cito exaudi me.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein