monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 14
Potest et sic intelligi, super iram mimicorum meorum extendisti manum tuam: irascebantur inimici, vindicasti me de inimicis. Peccator videbit et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet. Ubi sunt qui dicebant: Pereat nomen Christianorum de terra? Certe aut moriuntur, aut convertuntur. Ergo Super iram inimicorum extendisti manum tuam, quamdiu diceretur quod scriptum est: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur et peribit nomen eius? quando delebitur nomen Christianorum de terra? Cum dicunt ista, partim crediderunt, partim perierunt, pauci timidi remanserunt. Quanta ira inimicorum saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur! Quomodo se putabant nomen Christianorum delere de terra! Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Ecce illi qui martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt, aut ubi adorent, aut ubi se inebrient; quaerunt tamen. Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Secundum desiderium salvum me fecit dextera tua. Est quaedam salus in dextera; nam est altera salus in sinistra: salus temporalis et carnalis, in sinistra est; salus aeterna cum Angelis, in dextera est. Ideo iam in ipsa immortalitate positus Christus, dicitur sedere ad dexteram Dei. Non enim Deus habet in seipso dexteram aut sinistram; sed dextera Dei dicitur felicitas illa, quae quoniam ostendi oculis non potest, tale nomen accepit. Hac dextera tua salvum me fecisti, non secundum salutem temporalem. Nam Crispina occisa est; sed numquid deseruit illam Deus? Non illam fecit salvam in sinistra, sed fecit in dextera. Machabaei quanta tormenta perpessi sunt! Tres autem pueri in mediis ignibus deambulando laudaverunt Deum. Illorum salus in dextera, istorum etiam in sinistra. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos; sed semper salvat in dextera. Impios autem plerumque salvat in sinistra, non salvat in dextera. Nam illi qui persequebantur Crispinam, sani erant in corpore: illa occisa est, illi vivunt. Illorum salus in sinistra, illius in dextera: Et salvum me fecit dextera tua.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein