monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 15
Domine, retribues pro me. Ego non retribuo; tu retribues pro me Saeviant inimici, quantum libet; tu retribues quod ego non possum. Domine, retribues pro me. In ipso capite nostro attendite. Reliquit enim nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledicebat dicens, Domine, retribues pro me: cum iudicaretur, non comminabatur; sed commendabat se illi iudicanti iuste. Quid est, Domine, retribues, pro me? Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, Apostolus dicit: sed date locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Domine retribues pro me.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein