monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 18
Opera manuum tuarum ne despicias. Non dico, Domine, Ne despicias opera manuum mearum; non me iacto de operibus mei. Exquisivi, quidem Dominum manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus; sed tamen non commendo opera manuum mearum: timeo ne cum inspexeris, invenias plura peccata quam merita. Hoc solum rogo, hoc dico, hoc impetrare desidero: Opera manuum tuarum ne despicias. Opus tuum in me vide, non meum; nam meum si videris, damnas; tuum si videris, coronas. Quia et quaecumque sunt bona opera mea, abs te mihi sunt, et ideo tua magis quam mea sunt. Audio quippe ab Apostolo tuo: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Ergo, sive in eo quod homines sumus, sive in eo quod ex nostra impietate mutati et iustificati sumus, Domine, opera manuum tuarum ne despicias.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein