monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 1
Laudare vobiscum Dominum desideravimus: et quoniam hoc concedere dignatus est; ut laus quam illi dicimus habeat ordinem suum, ne forte aliquo excessu quem laudat offendat, melius iter laudis in Scriptura Dei quaerimus, ne ab ipsa via, nec in dexteram nec in sinistram digrediamur. Audeo enim dicere Charitati vestrae: ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo quemadmodum laudet eum. Neque enim hoc potest dici Deo, quod dictum est homini, Non te laudet os tuum. Ut enim se homo laudet, arrogantia est: ut Deus se laudet, misericordia est. Prodest amare quem laudamus; bonum amando, nos meliores efficimur. Itaque, quoniam hoc nobis prodesse novit, ut amemus eum, laudando se amabilem se facit; et in eo nobis consulit, quia se amabilem facit. Exhortatur ergo cor nostrum in laudem suam; spiritu suo implevit servos suos, ut laudarent eum. Et quoniam spiritus eius in servis eius laudat eum, quid aliud quam ipse se laudat? Incipit ergo psalmus iste ita:

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein