monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 3
Ne quis etiam aliter intelligeret quod ait, Laudabo nomen tuum in saeculum; et quaereret aliud saeculum, quando laudaret: Per singulos, inquit, dies benedicam te. Lauda ergo et Benedic Dominum Deum tuum per singulos dies; ut cum finiti fuerint singuli dies, et venerit sine fine unus dies, eas ex laudibus in laudem, sicut ex virtutibus in virtutem. Per singulos, inquit, dies benedicam te; non transiet dies quo te non benedicam. Nec mirum est si laeto die tuo benedicis Deum tuum. Quid, si forte illuxerit aliquis tristis dies, sicut se habent humanae res, sicut est abundantia scandalorum, sicut est multiplicatio tentationum? Quid si ergo aliquid accidat triste homini? desines laudare Deum? desines benedicere Creatorem tuum? Si desines, mentitus es dicendo, Per singulos dies benedicam te, Domine. Si autem non desines, etsi tibi videtur in die tristi male, erit tibi in Deo tuo bene. Est enim, et quando male est tibi, ubi bene tibi sit. Si enim in aliquo malo male est tibi, procul dubio in aliquo bono bene tibi erit. Et quid tam bonum, quam Deus tuus; de quo dictum est: Nemo bonus, nisi unus Deus? Nam quam sit secura ista laudatio, et quam sit securum hoc bene, intellige de ipso bono. Nam si gaudes de bono quod tibi accidit per diem, fortasse transit alio die bonum hoc unde gaudes. Bene fuit mihi, bonum diem duxi: quia forte lucra venerunt, aut invitatus es, aut in epulis diu fuisti. Gaudes, quia in epulis diu fuisti; alter te dolet, quia non erubuisti. Verumtamen de quocumque tali bono gaudeas, certe transitorium est. Si autem gaudeas in Domino Deo tuo, audies dicentem Scripturam: Delectare in Domino. Tanto firmius gaudebis, quanto est ille certior in quo gaudebis. Si enim gaudes de nummo, times furem; si autem gaudes de Deo, quid times? Ne tibi quisquam auferat Deum? Deum tibi nemo auferet, si tu eum non dimiseris. Non enim sic est Deus, quomodo lux ista de coelo fulgens. Non quando volumus ad eam accedimus quia non in omni loco lucet. Per infirmitatem nostram forte fit, ut hieme nos delectet esse in ipsa luce: nunc autem per aestatem videtis quia magis eum locum quaesivimus, ut in ipsa luce non staremus. In Deo autem tuo quando stas, et in lumine veritatis eius delectaris, non quaeris locum quo ad eum accedas; sed conscientia accedit, conscientia recedit. Quod dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini animo dictum est, non vehiculo; affectibus dictum est, non pedibus. Et cum in eo stabis, aestus non patieris. Spiritus enim spirabit tibi, et sub alis eius sperabis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein