monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 8
Denique vide quae sequuntur: Virtutem, inquit, tuam annuntiabunt. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem metuendorum tuorum dicent, et magnitudinem tuam enarrabunt eam. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: nonnisi tuam. Iste operum considerator, vide si deflexus est ab operante ad opus; vide si decidit ab eo qui fecit, ad ea quae fecit. Ab his quae facta sunt, gradum sibi fecit ad eum, non ab illo ad ista casum. Si enim amaveris haec plus quam illum, non habebis illum. Et quid tibi prodest abundare operibus, si te deserit operator? Certe ama et haec; sed plus illum ama, et haec propter illum ama. Annuntia virtutem eius, magnificentiam gloriae sanctitatis eius loquere, mirabilia eius enarra, virtutem metuendorum dic. Iste enim amabilis est et terribilis. Non enim blanditur et non minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio; si non minaretur, nulla esset correptio. Dicent ergo laudatores tui et virtutem metuendorum; virtutem creaturae tuae punientis et disciplinam dantis dicent, non tacebunt. Non enim praedicabunt regnum tuum aeternum, et tacebunt ignem aeternum. Laus enim Dei in via te constituens, ostendere tibi debet et quid diligas, et quid timeas, et quid appetas, et quid fugias; quid eligas, et quid reiicias. Tempus electionis nunc est, acceptionis postea erit. Dicatur ergo virtus metuendorum. Et magnitudinem tuam, inquit, enarrabunt eam. Sic infinitam, sic quomodo magnitudinis tuae non est finis; non de illa tacebunt. Illam, inquam, magnitudinem tuam, de qua superius dixeram, Et magnitudinis tuae non est finis, enarrabunt eam. Quomodo enarrabunt eam, si finis non est? Enarrabunt eam, cum laudabunt eam; et quia finis eius non est, sic et laudis eius non erit finis. Probemus quia non erit finis laudis eius. Beati, inquit, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Et magnitudinem tuam illam, illam infinitam, enarrabunt eam.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein