monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 18
Confirmat Dominus omnes decidentes. Sed quos omnes decidentes? Omnes omnino decidentes, sed modo quodam decidentes. Etenim multi decidunt ab eo; multi autem decidunt a cogitationibus suis. Si habebant malas cogitationes, decidunt ab eis, et confirmat Dominus omnes decidentes. Qui aliquid amittunt in isto saeculo et sancti sunt, veluti exhonorantur in isto saeculo; ex divitibus fiunt pauperes, ex honoratis fiunt abiecti, et tamen sancti Dei sunt; tanquam decidentes sunt. Sed confirmat Dominus omnes decidentes. Septies enim cadit iustus et resurgit; impii autem infirmabuntur in malis. Quando mala accidunt impiis, infirmantur ibi: quando mala accidunt iustis, confirmat Dominus omnes decidentes. Deciderat Iob a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus, deciderat a gloria domus suae. Vultis nosse quantum deciderat? In stercore sedebat: et confirmavit Dominus decidentem. Quantum confirmavit? Ut et in ipso gravi vulnere quo per totum corpus percussus erat, responderet uxori tentanti, quam solam sibi diabolus reliquerat adiutricem: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? Quomodo confirmaverat decidentem! Confirmat Dominus omnes decidentes. Cum ceciderit, inquit, iustus non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum eius. Et erigit omnes elisos: omnes ad se pertinentes. Nam Deus superbis resistit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein