monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 21
Iustus Dominus in omnibus viis suis. Et quando caedit, et quando curat, iustus est, et apud eum iniquitas non est. Denique omnes sancti in tribulationibus constituti, prius iustitiam eius laudaverunt, et sic beneficia petiverunt. Prius dixerunt: Iustum est quod facis. Sic rogavit Daniel, sic alii sancti: Iusta sunt iudicia tua, bene passi sumus, recte passi sumus. Non dederunt Deo iniustitiam, non ei dederunt iniquitatem et insipientiam. Laudaverunt primo flagellantem, et sic senserunt cibantem: Iustus Dominus in omnibus viis suis. Nemo putet illum iniustum, quando mali aliquid forte patitur; sed ipsius iustitiam laudet, et suam iniustitiam accuset: Iustus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein