monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 22
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum. Et ubi est illud, Erit enim cum invocabunt me, et non exaudiam eos? Ergo vide quod sequitur: Omnibus qui invocant eum in veritate. Nam multi eum invocant non in veritate. Aliud ab illo quaerunt, et ipsum non quaerunt. Quare amas Deum? Quia dedit mihi sanitatem. Istud manifestum est, ipse dedit: non enim ab ullo est ulla salus, nisi ab illo. Quia dedit mihi, inquit, uxorem divitem, qui nihil habebam, et servientem mihi. Et hoc ipse dedit; verum dicis. Dedit, inquit, filios, et multos et bonos, dedit familiam, dedit omnia bona. Ideo amas? Ideo nihil amplius quaeris? Esto esuriens, adhuc pulsa ad ianuam patrisfamilias; habet adhuc quod det. In mendicitate es cum omnibus his quae accepisti, et nescis. Pannosam carnem mortalitatis adhuc portas; stolam illam gloriae immortalitatis numquid accepisti, et quasi iam satiatus non rogas? Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. Ergo si bonus est Deus, quia ista tibi dedit; quanto heatior eris, cum seipsum tibi dederit? Desiderasti tanta ab illo; rogo te, desidera et ipsum. Neque enim vere dulciora sunt ista, quam ille, aut ex aliqua parte comparanda sunt illi. Ergo qui Deum ipsum, a quo accepit de quibus gaudet, praeponit his omnibus rebus quas accepit, ipse invocat Deum in veritate. Nam ut noveritis, si talibus hominibus proponatur et dicatur. Quid, si ista omnia de quibus gaudes, velit tibi auferre Deus? iam non amabitur; non erit qui dicat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Sed forte cui abstulit, quid dicit? Deus, quid tibi feci? Quare mihi abstulisti, et illis dedisti? Iniquis das, et tuis tollis. Accusas Deum quasi iniustum, et te laudas quasi iustum. Convertere; accusa te, lauda illum. Tunc eris rectus, cum in omnibus bonis quae facit, Deus tibi placet; in omnibus malis quae pateris, Deus tibi non displicet. Hoc est invocare Deum in veritate. Qui sic invocant Dominum, exaudit eos: prope est, id est, nondum dedit quod vis, ibi est tamen. Quomodo medicus si forte aliquid imponat vel oculo, vel visceribus, quod urendo sanet; si roget aeger ut tollatur illi, medicus exspectat tempus, non facit quod rogat aeger; non tamen recedit. Et prope est, et non facit; et ideo magis non facit, quia prope est. Curando enim imposuit quod imposuit, et curando non facit quod rogatur. Non te exaudit ad praesentem voluntatem, exaudiendo ad futuram sanitatem; et hoc utique ad voluntatem: nam utique sanus esse vult, etiam qui uri non vult. Prope est ergo Dominus omnibus invocantibus eum. Sed quibus omnibus? Omnibus qui invocant eum in veritate. Tales omnes confirmat decidentes qui invocant eum in veritate.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein