monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 4
Sed audierimus, a solis ortu usque ad occasum vocatam terram: unde coepit vocare qui vocavit? Et hoc audite: Ex Sion species decoris eius. Certe concordat Psalmus Evangelio dicenti: Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Audi, Per omnes gentes: Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Audi, Incipientibus ab Ierusalem: Ex Sion species decoris eius. Ergo. Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, concordat verbis Domini dicentis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Omnes enim gentes sunt a solis ortu usque ad occasum. Quod vero Ex Sion species decoris eius, quod inde coepit decus Evangelii eius, quod inde annuntiari coepit speciosus forma prae filiis hominum, concordat verbis Domini dicentis, Incipientibus ab Ierusalem. Concinunt nova veteribus, vetera novis: dicunt ad invicem seraphim duo, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Et consonant duo Testamenta, et unam vocem habent duo Testamenta: audiatur vox concinentium Testamentorum, non calumniantium exhaeredatorum. Fecit ergo ista Deus deorum, Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion procedente specie sua. Ibi enim erant discipuli, qui acceperunt Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem eius die missum de coelo. Inde Evangelium, inde praedicatio, inde impletus orbis terrarum, et hoc in gratia fidei.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein