monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 8
Et in circuitu eius tempestas valida. Valida tempestas, ventilatura tam magnam aream. Hac tempestate erit illa ventilatio, qua separabitur a sanctis omne immundum, a fidelibus omnis simulatio, a piis et trementibus verbum Dei omnis contemptor et superbus. Modo enim mixtura quaedam iacet a solis ortu usque ad occasum. Videamus ergo quomodo faciet qui venturus est, tempestate illa quid facturus, quae erit in circuitu eius tempestas valida. Procul dubio ista tempestas quamdam separationem factura est. Ista est illa separatio, quam non exspectaverunt qui antequam ad littus venirent, retia disruperunt. In illa vero separatione fit quaedam malorum et bonorum distinctio. Alii sunt enim sequentes nunc Christum, expeditis humeris sine sarcina curarum saecularium, qui non frustra audierunt, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me: qualibus dicitur, Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Alii ergo erunt iudicantes cum Domino: alii vero iudicandi, sed ad dexteram ponendi. Nam quia erunt quidam iudicantes cum Domino, habemus apertissimum testimonium quod modo commemoravi: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein