monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 18
Cognovi omnia volatilia coeli. Quomodo cognovit? Appendit, numeravit. Quis nostrum novit omnia volatilia coeli? Sed etsi alicui Deus det notitiam omnium volatilium coeli, non sic ipse novit, ut dat nosse homini. Alia est notitia Dei, alia hominis: sicut alia possessio Dei, alia hominis; id est, aliud est possidere Dei, aliud possidere hominis. Non enim tu quod possides, totum habes in potestate, aut quamdiu vivat bos tuus in tua potestate est, aut ut non pereat, aut non pascatur. Apud quem summa potestas est, summa et secreta cognitio est. Tribuamus hoc Deo, laudantes Deum. Non audeamus dicere: Quomodo novit Deus? Ne forte hoc a me, fratres exspectetis ut explicem vobis quomodo cognoscat Deus; hoc solum dico: non sic cognoscit ut homo, non sic cognoscit ut angelus; et quomodo cognoscit, dicere non audeo, quoniam et scire non possum. Unum tamen scio, quia et antequam essent omnia volatilia coeli, noverat Deus quod fuerat creaturus. Quae est illa notitia? O homo, videre coepisti volatilia, postea quam plasmatus es, postea quam sensum videndi accepisti. Haec volatilia de aqua nata sunt ad verbum Dei, dicentis: Producant aquae volatilia. Ubi noverat Deus quae imperabat ut aqua proferret? Iam certe noverat quod crearat, et antequam crearet noverat. Tanta est ergo notitia Dei, ut apud ipsum essent quodam ineffabili modo antequam creata essent: et a te exspectat ut accipiat quod antequam crearet habebat? Cognovi omnia volatilia coeli, quae tu mihi non potes dare. Quae tu mihi mactaturus es, ego cognovi omnia: non quia feci cognovi, sed ut facerem. Et species agri mecum est. Pulchritudo agri, ubertas omnium in terra gignentium, mecum est, inquit. Quomodo cum illo? Utrum et antequam fierent? Cum illo enim erant omnia futura, et cum illo sunt omnia praeterita: futura ita, ut non ei detrahantur omnia praeterita. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabilis Sapientiae Dei in Verbo constituta, et ipsum Verbum omnia. An aliquo modo cum illo est agri species, quia ipse ubique est, et ipse dixit: Coelum et terram ego impleo? Quid cum illo non est, de quo dicitur: Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades? Cum illo est totum: sed non sic cum illo est, ut aliquam ex his quae creavit contagionem, aut eorum indigentiam patiatur. Nam tecum est forte columna iuxta quam stas, et cum fatigatus fueris, incumbis in eam. Indiges eo quod tecum est, non indiget Deus agro qui cum illo est. Cum illo ager, cum illo species terrae, cum illo species coeli, cum illo omnia volatilia, quia ipse ubique. Et quare apud ipsum omnia? Quia et antequam essent omnia, aut crearentur, ei nota erant omnia.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein