monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 19
Quis explicat, quis exponit illud quod ei dicitur in alio psalmo, Quoniam bonorum meorum non eges? Non se egere a nobis aliquo necessario dixit. Si esuriero, non dicam tibi. Non esuriet, neque sitiet, neque laborabit, neque obdormiet qui custodit Israel. Sed ecce secundum carnalitatem tuam loquor: quia tu cum non manducaveris, famem patieris, forte putas et Deum esurire ut manducet. Etsi esurierit, non tibi dicit: omnia ante illum sunt, unde vult tellit quod illi necessarium est. Dicta sunt haec ad convincendum parvulum sensum, non quia professus est Deus esuriem suam. Quanquam propter nos Deus ille deorum et esurire dignatus est. Venit esurire et saginare, venit sitire et potum dare, venit vestiri mortalitate et vestire immortalitate, venit pauper divites facturus. Etenim non perdidit divitias suas assumendo paupertatem nostram, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Si esuriero, non dicam tibi, Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Noli ergo laborare quid mihi des, sine labore habeo quod volo.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein