monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 20
Quid ergo de gregibus tuis adhuc cogitas? Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Audistis quid a nobis non quaerat, qui nescio quid nobis vult indicere. Si de talibus cogitabatis, iam auferte cogitationes vestras a talibus rebus: nihil tale Deo offerre cogitetis. Si habes taurum pinguem, occide pauperibus: manducent ipsi carnes taurorum, etsi non bibent sanguinem hircorum. Quod cum feceris, imputabit tibi ille qui dixit, Si esuriero, non dicam tibi; et dicet tibi, Esurivi, et dedisti mihi manducare. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein