monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 26
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua amplexa est dolositatem. Malevolentiam et dolositatem, fratres, quorumdam hominum dicit, qui per adulationem, quamvis sciant mala esse quae audiunt, ne offendant eos a quibus audiunt, non solum non reprehendendo, sed tacendo consentiunt. Parum est, quia non dicunt, Male fecisti; sed dicunt, Et bene fecisti: et norunt malum esse; sed abundat os eorum malitia, et lingua eorum amplexatur dolositatem. Dolositas est fraus quaedam in verbis, aliud promendi, aliud sentiendi. Non ait, Lingua tua admisit dolositatem, aut, perpetravit dolositatem; sed ut ostenderet tibi quamdam delectationem in ipso malo facto, amplexa est, dixit. Parum est quia facis; et delectaris: laudas in promptu, irrides apud te. Praecipitas hominem incaute vitia sua proferentem, et an sint vitia nescientem: tu qui scis vitium esse, non dicis, Quo irruis? Si illum videres ambulare incautum in tenebris ubi tu puteum esse scires, et taceres, qualis esses? nonne inimicus deputareris animae eius? Et tamen si in puteum caderet, non anima, sed corpore moreretur. Praecipitat se in vitia sua, praedicat apud te mala facta sua; tu nosti mala esse, et laudas, et irrides apud te. O si convertatur aliquando ad Deum ille quem irrides, et quem corripere noluisti, et dicat: Confundantur qui dicunt mihi, Euge, euge. Et lingua tua amplexa est dolositatem.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein