monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 30
Sacrificium laudis glorificabit me. Quomodo sacrificium laudis glorificabit me? Certe nihil prodest malis sacrificium laudis, quia assumunt Testamentum tuum per os suum, et faciunt damnanda quae displicent oculis tuis. Prorsus, inquit, et illis hoc dico, Sacrificium laudis glorificabit me. Iam putabas tibi laudem non prodesse: lauda, proderit tibi. Si enim male vivis et bona dicis, nondum laudas: sed rursus si cum coeperis bene vivere, meritis tuis tribuas quod bene vivis, nondum laudas. Nolo te esse latronem insultantem cruci Domini sed nec te illum volo esse in templo iactantem merita sua, et occultantem vulnera sua Si fueris iniquus et perseverans in illa iniquitate, non dico tibi, Non proderit laus; sed, Non me laudas, laudem istam esse non deputo: rursus si fueris quasi iustus (nam nemo iustus nisi humilis et pius). et de iustitia tua inflatus incesseris, et alios in tua comparatione contempseris, et superextuleris te tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas. Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat qui quasi de suo bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus, quasi de suo talis erat, cum diceret, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines? Gratias Deo agebat ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo aliquid bonum in te sit, quamvis iam intelligas non ex te esse quod bonum est, sed a Deo te accepisse; tamen in eo ipso, si te extuleris super alium non habentem, invidus teneris, nondum laudator meus eris. Primo ergo corrigere a via pessima, incipe vivere bene: intellige quia non corrigeris nisi dono Dei; a Domino enim gressus hominis diriguntur. Hoc cum intellexeris, fave et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu, quod illi sunt. Fave quantum potes, et noli desperare; non enim usque ad te dives est Deus. Non ergo laudat, qui male vivendo offendit Dominum; non laudat, qui cum iam coeperit bene vivere, de suo putat esse quod bene vivit, non acceptum a Deo: nec ille laudat, qui cum sciat se quod bene vivit accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse divitem Deum. Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quod non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste; nonne ibi habebat unde diceret: Dona et Publicano huic quod mihi donasti, supple et mihi quae nondum dedisti? Sed iam quasi saturatus ructabat: non dicebat, Ego autem egenus et pauper; quod dicebat Publicanus ille, Domine, propitius esto mihi peccatori. Ideo descendit iustificatus Publicanus, magis quam ille Pharisaeus. Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis: Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc sacrificium laudis, et malus est. Non dico, Non hoc mihi offerat malus; sed, Nemo mihi hoc offert malus. Qui enim laudat, bonus est: quia si laudat, etiam bene vivit; quia si laudat, non solum lingua laudat, sed et vita cum lingua consentit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein