monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 4
Si volumus custodiri ab illo qui humiliatus est propter nos, et exaltatus est ad custodiendos nos, humiles simus. Nemo sibi arroget aliquid. Nemo habet aliquid boni, nisi ab illo acceperit, qui solus bonus est. Qui autem sibi voluerit arrogare sapientiam, stultus est. Sit humilis, ut veniat sapientia et illuminet illum. Si autem antequam veniat in illum sapientia, putat se esse sapientem; ante lucem surgit, et ambulat in tenebris. Et quid audit in isto psalmo? In vanum est vobis ante lucem surgere. Quid est, In vanum est vobis ante lucem surgere? Si surgatis antequam surgat lux, necesse est ut in vanitate remaneatis, quia in tenebris eritis. Surrexit lux nostra Christus; bonum est tibi ut surgas post Christum, non surgas ante Christum. Qui surgunt ante Christum? Qui se volunt praeponere Christo. Et qui sunt qui se volunt praeponere Christo? Qui volunt hic excelsi esse, ubi humilis ille fuit. Sint ergo hic humiles, si volunt ibi esse excelsi, ubi Christus excelsus est. Ait enim de iis qui illi adhaeserant fide, in quibus et nos sumus, si et nos in illum puro corde credimus: Pater, inquit, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Magnum donum, magna gratia, magna promissio, fratres mei! Et quis non vult esse cum Christo, ubi est Christus? Sed iam excelsus Christus: vis ibi esse ubi est excelsus? Esto humilis, ubi et ille humilis fuit. Propterea illis dicit ipsa lux: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Qui volebant discipuli esse super magistrum; et servi volebant esse super dominum suum, ante lucem volebant surgere; in vanum ibant, quia non post lucem ibant. Illis ergo dicit iste psalmus, In vanum est vobis ante lucem surgere. Tales erant filii Zebedaei, qui antequam humiliarentur secundum passionem Domini, iam sibi loca eligebant, ubi sederent, unus ad dexteram, alter ad sinistram: ante lucem volebant surgere; ideo in vanum ibant. Revocavit illos Dominus ad humilitatem, cum hoc audiret, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum. Ego veni humilis esse, et vos ante me vultis esse excelsi? Qua ego eo, illac sequimini, ait. Nam si hac vultis ire, qua ego non eo, In vanum est vobis ante lucem surgere. Et Petrus ante lucem surrexerat, quando consilium Domino dare volebat, ut non pateretur pro nobis. Dixerat enim ille de passione sua, in qua salvi futuri eramus, de ipsa humilitate; humilis enim passus est: cum ergo de passione sua futura diceret, expavit Petrus, qui illum paulo ante dixerat Filium Dei; timuit ne moreretur, et ait illi, Absit a te, Domine; propitius esto tibi: non fiet istud. Ante lucem volebat surgere, et luci consilium dare. Sed quid fecit Dominus? Fecit illum ut post lucem surgeret: Redi post me, satanas. Ideo enim satanas, quia ante lucem vis surgere. Redi post me, ut ego praecedam, tu sequaris: qua ego eo, illac eas; non qua tu vis ire, illac me velis ducere.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein