monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 6
Sed ne quis putet se ad hoc sedere ut honoretur; ut ostenderet quia sessione ista humilitatem voluit commendare; ne quis se putaret iussum esse sedere aut ad iudicandum, aut ad epulandum et gaudendum, et maiorem superbiam ibi quaereret; in significationem humilitatis addidit, Qui manducatis panem doloris. Illi ergo manducant panem doloris, qui gemunt in ista peregrinatione. Ipsi sunt in convalle plorationis. Ascensiones enim facit Deus in corde. Sed ubi illas disponit? Ascensiones, inquit, in corde eius disposuit. Quis? Deus. Si ascensiones in corde, ideo cantant canticum graduum. Humiliemur in saeculo: ascendamus. Quomodo? Corde. Quia ipsa ascensio cordis, a convalle plorationis surgit. In convalle, inquit, plorationis. Quomodo erecti sunt montes, sic sederunt convalles: convalles enim dicuntur loca depressa terrarum: colles autem eminentiora loca, minus tamen quam montes; multum excelsa loca terrarum montes dicuntur. Parum est: non ait, A colle surgite; nec ait, a campo; sed, a convalle, ut sit aliquid humilius quam campus est. Si ergo in convalle plorationis manducas panem doloris, et dicis, Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? bene surgis, quia sedisti.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein