monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 8
Quasi quaereres iterum, Quibus dilectis? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quando dicit, fructus ventris; parturiti sunt filii isti. Est quaedam mulier, in qua spiritualiter ostenditur quod dictum est Evae: In gemitu parturies. Parit enim Ecclesia filios coniux Christi; et si parit, parturit. In cuius figura etiam Eva mater vivorum appellata est. In membris parturientis erat ille qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Sed non frustra parturivit, nec frustra peperit: erit semen sanctum in resurrectione mortuorum; abundabunt iusti, qui diffusi sunt modo toto orbe terrarum. Gemit illos Ecclesia, parturit illos Ecclesia: in illa autem resurrectione mortuorum apparebit partus Ecclesiae, transiet dolor et gemitus. Et quid dicetur? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Huius fructus, non, hic fructus; merces huius fructus ventris. Quae est ipsa merces? Resurgere a mortuis. Quae est ipsa merces? Surgere, posteaquam sedisti. Quae est ipsa merces? Laetari posteaquam manducasti panem doloris. Cuius ventris? Ecclesiae: in cuius ventre, quia eius typum Rebecca gestabat, duo illi gemini tanquam duo populi luctabantur. Una mater in visceribus suis dissentientes fratres nondum natos continebat: pulsabant materna viscera discordiis internis; gemebat illa, vim patiebatur; sed pariens discernebat quos geminos praegnans pertulerat. Sic et modo, fratres, quamdiu gemitus datus est Ecclesiae, quamdiu parturit Ecclesia, ipsi sunt intus et boni et mali. Fructus autem ventris in Iacob erat, quia ipsum dilexit mater. Iacob dilexi, dicit Deus, Esau autem odio habui. Ambo de uno utero processerunt; unus amari meruit, alius reprobari. In dilectis ergo eius fructus erit. Ergo merces fructus ventris.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein