monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 9
Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. Unde enim facta est haereditas ista, fratres? unde facta est tam multa haereditas, de qua dici habet in fine, Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris? Excussi sunt quidam de manu Domini, tanquam sagittae, et ierunt longe, et totam terram impleverunt, unde pullulant sancti. Nam ipsa est haereditas de qua dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et quomodo ista possessio pertenditur et crescit usque ad fines terrae? Quia sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. De arcu excutiuntur sagittae, et quanto fortior excusserit, tanto longius vadit sagitta. Quid autem fortius excutiente Domino? De arcu suo mandat Apostolos suos: non potuit esse residuum, quo non perveniret sagitta a tam forti excussa; pervenit usque ad fines terrae. Ideo non ultra, quia nihil est ultra generis humani. Nam tantas vires ille habet, ut etiam si ultra esset quo pertenderet sagitta, excuteret illuc sagittam. Sic sunt autem filii excussorum, quomodo et illi excussi. Quaesitum est enim de hoc verbo etiam ab iis qui ante nos ista tractarunt, quare filii excussorum dicti sunt, vel qui sunt intelligendi filii excussorum; et quibusdam visum est, sicut modo dixi, filios excussorum, filios esse Apostolorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein