monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 11
Sed est alia sententia quam praetermittere non debemus. Ideo enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, quia clausum invenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Dicimus excuti etiam aliquid, ut exeat inde quod forte absconditum est. Aliter enim dicimus excuti vestem, ut excutiant inde pulverem; et aliter dicimus excuti saccum, ut illud quod intus latebat, exeat. Ergo intelligo, fratres, quantum possum, filios excussorum fortasse ipsos Apostolos dictos, filios Prophetarum. Prophetae enim clausa sacramenta et operta continebant: excussi sunt, ut inde manifesta procederent. Puta ergo prophetam dixisse, sicut et dixit: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit. Hoc mihi interim ad praesens occurrit, quod de propheta dicerem: si aliud occurrisset, hoc dixissem. Hoc autem audiens homo, si asinum et bovem, et pecora et iumenta quae videt, cogitaverit; nescio quid intus tanquam in involucro positum forinsecus pertractabit; quid ibi sit nescit. Asinus et bos aliquid significant. Quid ergo dicitur homini iam pronuntiare volenti? Exspecta; clausum est quod tangis, excute involucrum: Propheta nescio quid illis velaminibus nominum texit; et nescio quem asinum, nescio quem hovem significat. Nam asinus in figura populi Dei, iumentum Dei est, portans sessorem Dominum ne erret in via: et bos ille de quo dicit Apostolus, Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum, dixit? Sed propter nos Scriptura dicit. Omnis ergo qui praedicat verbum Dei, monet, obiurgat, terret; triturat aream, et bovis implet officium. Veniebat bos de gente Iudaeorum; inde enim praedicatores Apostoli: veniebat et asinus de gente praeputii, id est a Gentibus. Venit enim ut portaret Dominum: et ideo in asino sedit Dominus, qui nunquam portaverat hominem; quoniam ad Gentes Lex non erat missa, nec Prophetae. Ergo quia Dominus noster Iesus Christus cibaria nostra voluit esse, et propterea natus in praesepio collocatus est; Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Sed numquid ista exirent, nisi saccus excuteretur? Nisi prophetia involuta, accedente diligentia discuteretur, numquid operta exirent ad nos? Omnia ergo ista clausa erant, antequam veniret Dominus. Venit Dominus et excussit illa clausa, et manifestata sunt; excussi sunt Prophetae, et generati sunt Apostoli. Quia ergo excussis Prophetis generati sunt, Apostoli filii sunt excussorum. Ipsi in manu potentis positi tanquam sagittae, pervenerunt usque in fines terrae. Unde dici habet in fine: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quia ideo de finibus terrae colligitur ista haereditas: quia, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum; id est, filii Prophetarum Apostoli fuerunt quasi sagittae in manu potentis. Si potens ille, potenter excussit; si potenter excussit, usque in fines terrae pervenerunt quos excussit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein