monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 12
Beatus homo qui implevit desiderium suum ex eis. Eia, fratres mei, quis replet desiderium suum ex eis? Qui non amat saeculum. Qui desiderio saeculi plenus est, non est quo intret quod illi praedicaverunt. Funde quod portas, et capax fiere ad id quod non habes. Id est, desideras divitias; non potes implere ex eis desiderium tuum: desideras honores in terra, desideras ea quae etiam iumentis donavit Deus, hoc est voluptatem temporalem, et salutem corporis, et talia; non ex eis implebis desiderium tuum. Si autem sic desideras, quomodo cervus desiderat ad fontes aquarum; si dicis, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini imples desiderium tuum ex eis; non quia iam illi possunt tale desiderium implere, sed tales imitando venis ad eum qui implevit desiderium ipsorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein