monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 122, 6
Dixit et quare, sicut servi oculos habent in manus domini sui, et sicut ancillae oculos habent in manus dominae suae; sic, inquit, oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Et quasi quaereres, Utquid? Quoadusque, inquit, misereatur nostri. Quales ergo voluit servos intelligi, fratres, qui oculos habent in manus dominorum suorum; et quales ancillas, quae oculos habent in manus dominae suae, quoadusque misereatur domina earum? Qui sunt isti servi et ancillae, qui sic habent oculos in manus dominorum suorum, nisi qui iubentur caedi? Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Quomodo? Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Ergo et illi et illae, quoadusque misereatur vel dominus vel domina. Fac ergo aliquem dominum iussisse servum caedi: vapulat servus, sentit plagarum dolores; attendit ad manus domini sui, quoadusque dicat, Parce. Manum enim, ipsam potestatem dicit. Ergo quid dicimus, fratres? Iussit nos caedi Dominus noster, et domina nostra sapientia Dei iussit nos caedi; et in hac vita vapulamus, et tota ista vita mortalis plaga nostra est. Audi vocem psalmi: Pro iniquitate erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Attendite, fratres, quam tabida est aranea, ut levi tactu conquassetur et moriatur. Et ne quasi carnem solam infirmitate mortalitatis putaremus nos habere tabidam, non dixit, Tabescere me fecisti; ne secundum carneam intelligeremus: sed ait, Tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Nihil enim infirmius anima nostra posita in mediis tentationibus saeculi, in mediis gemitibus et parturitionibus molestiarum; nihil ea infirmius donec haereat soliditati coelesti, et sit in templo Dei, unde iam non cadat: quia primo ut veniret ad hanc infirmitatem et tabificationem, sicut aranea infirma facta est, et de paradiso expulsa est. Tunc iussus est servus caedi. Fratres mei, videte ex quo vapulamus. In omnibus qui ab initio generis humani nati sunt, in omnibus qui nunc sunt, in omnibus qui postea nascentur, Adam vapulat. Vapulat Adam, id est, genus humanum; et multi sic obduruerunt, ut nec plagas suas sentiant. Qui vero ex ipso genere filii facti sunt, receperunt sensum doloris: sentiunt se vapulare, et noverunt quis iussit ut vapulent; et levaverunt oculos suos ad eum qui habitat in coelo; et sic sunt oculi eorum in manus Domini sui, quoadusque misereatur, sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Vides felices aliquos in isto saeculo ridentes, iactantes se; non vapulant: imo peius vapulant; hoc ipso gravius caeduntur, quo sensum iam perdiderunt. Evigilent, et vapulent; sentiant quia vapulant, sciant quia vapulant, et doleant quia vapulant. Quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem: hoc Scriptura dixit. Ideo Dominus in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein