monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 122, 9
In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant; et despectio superbis. Quaerebamus qui sunt qui abundant; exposuit tibi cum dixit, superbis. Quod est autem, opprobrium; hoc est, despectus: et quod est, qui abundant; hoc est, superbis. Repetitio sententiae est, opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Quare abundant superbi? Quia hic volunt esse felices. Quid? quando et ipsi miseri sunt, numquid abundant? Sed forte quando miseri sunt, non nobis insultant. Intendat Charitas vestra. Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se iactant in pompa divitiarum suarum, quando se iactant in ventositate falsorum honorum; tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt; quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita. Tu securior esto; quia resurrexit Christus, et docuit te quid in alia vita daturus sit: certus esto quia dat. Sed insultat ille, quia tenet. Ferto insultantem, et ridebis gementem: postea enim veniet tempus quando dicturi sunt illi ipsi, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Verba sunt libri Sapientiae; quia prodidit nobis Scriptura quae dicturi sunt illi ipsi qui nos modo irrident, et qui nos despiciunt, et a quibus impleti sumus opprobrio et despectione: quae verba habebunt tunc, quando a veritate despicientur. Videbunt enim ad dexteram fulgere quos secum commixtos contempserant, cum factum fuerit in illis quod dixit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria; et dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et sequentur in eo sermone, et adiicient: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactatio quid contulit nobis? Ibi tu non eis insultas, quia iam ipsi sibi insultant. Quod donec fiat, fratres, levemus oculos ad eum qui habitat in coelo; et non ab illo tollamus oculos, quoadusque misereatur nostri, et liberet ab omni tentatione et opprobrio et despectu.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein