monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 1
Meditatio praesentis vitae nostrae in laude Dei esse debet: quia exsultatio sempiterna futurae nostrae vitae, laus Dei erit; et nemo potest idoneus fieri futurae vitae, qui non se ad illam modo exercuerit. Modo ergo laudamus Deum: sed et rogamus Deum. Laus nostra laetitiam habet, oratio gemitum. Promissum est enim nobis aliquid quod nondum habemus; et quia verax est qui promisit, in spe gaudemus: quia tamen nondum habemus, in desiderio gemimus. Bonum est nobis perseverare in desiderio donec veniat quod promissum est, et transeat gemitus, succedat sola laudatio. Propter haec duo tempora unum quod nunc est in tentationibus et tribulationibus huius vitae, alterum quod tunc erit in securitate et exsultatione perpetua, instituta est nobis etiam celebratio duorum temporum, ante Pascha, et post Pascha. Illud quod est ante Pascha, significat tribulationem in qua modo sumus: quod vero nunc agimus post Pascha, significat beatitudinem in qua postea erimus. Ante Pascha ergo quod celebramus, hoc et agimus: post Pascha autem quod celebramus, significamus quod nondum tenemus. Propterea illud tempus in ieiuniis et orationibus exercemus; hoc vero tempus relaxatis ieiuniis in laudibus agimus. Hoc est enim, Alleluia, quod cantamus; quod latine interpretatur, ut nostis, Laudate Dominum. Ideo illud tempus ante resurrectionem, hoc tempus post resurrectionem Domini est. Quo tempore significatur vita futura, quam nondum tenemus; quia quod significamus post resurrectionem Domini, tenebimus post resurrectionem nostram. In capite enim nostro nobis utrumque figuratum est, utrumque demonstratum est. Passio Domini ostendit nobis vitam praesentis necessitatis, quia oportet laborare, et tribulari, et ad extremum mori: resurrectio vero et clarificatio Domini ostendit nobis vitam quam accepturi sumus, eum venerit retribuere digna dignis, mala malis, bona bonis. Et quidem modo mali omnes cantare nobiscum possunt, Alleluia: si autem in malitia sua perseveraverint, canticum vitae nostrae futurae labiis dicere poterunt; ipsam vero vitam, quae tunc erit in ea veritate quae nunc significatur, obtinere non possunt; quia noluerunt meditari, antequam veniret, et tenere quod venturum erat.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein