monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 3
Laudate Dominum de coelis. Quasi invenerit tacentes in coelis laudem Domini, exhortatur ut surgant et laudent Nunquam coelestia laudes Conditoris sui tacuerunt, nunquam terrestria Deum laudare cessarunt. Sed plane sunt quaedam quae habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo eis placet Deus. Nemo enim laudat, nisi quod ei placet. Sunt autem alia quae spiritum vitae et intellectum ad laudandum Deum non habent, sed quia et ipsa bona sunt, et in ordine suo integre disposita, et ad pulchritudinem universitatis referuntur, quam condidit Deus; ipsa quidem per se voce sua et corde suo non laudant Deum; sed cum ab intelligentibus considerantur, per ipsa laudadatur Deus; et cum per ipsa laudatur Deus, quodam modo et ipsa laudant Deum. Verbi gratia, laudant Deum in coelo omnia quae habent spiritum vitae, et intellectum purum ad eum contemplandum et sine fastidio et defectu diligendum. Laudant autem Deum in terra per intellectum discernendi bonum et malum, per intellectum cognoscendi creaturam et Creatorem, homines qui ista cogitant, quibus tribuit Dominus mentem discernendi ista, delectandi atque laudandi. Homines possunt: pecora numquid habent huiusmodi intellectum? Si haberent huiusmodi intellectum pecora, non nobis diceret Deus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quando hortatur nos ut non simus sicut pecora, sine intellectu, ostendit nobis quia homini tribuit intellectum ad laudandum Deum. Arbores numquid vel vitam ipsam habent, qua sentiant sicut pecora? Nam pecora, etsi sensum interiorem rationalem et mentem intelligentem atque discernentem non habent, quam homo habet, ut laudent Deum: habent tamen vitam manifestam, sicut omnes novimus, appetendi cibum, utilia sumendi, noxia respuendi; sensus corporalia discernendi; visum ad colores, auditum ad voces, olfactum ad odores, gustatum ad sapores, motus vel ad voluptates; vel a molestiis. Intelligimus haec, et videmus ante oculos nostros. Non habent rationem intelligendi; sed habent spiritum corporis animati, et vitam manifestam: arbores autem nec ipsam habent; et tamen omnia laudant Deum. Quare laudant Deum? Quia cum ista videmus, et consideramus Creatorem qui ea fecit, de illis nascitur in nobis laus Dei; et cum ipsorum consideratione laudatur Deus, omnia laudant Deum. Coepit ergo iste de coelo: laudant omnia, et dicit, Laudate. Quare, cum laudent, dicit, Laudate? Quia delectatus est in eo quod laudant, et placuit ei quasi adiungere hortationem suam. Quomodo si venias ad homines bonum aliquod operantes cum gaudio, sive in vinea, sive in messe, sive in aliqua agricultura; placet tibi quod faciunt, et dicis, Facite, agite: non ut tunc incipiant facere, quando dicis; sed quia placet tibi quod facientes inveneris, adiungis gratulationem et exhortationem tuam. Dicendo enim, Facite, et exhortando facientes, voto quasi facis cum illis. In hac ergo exhortatione plenus Spiritu Propheta dicit haec.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein