monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 4
Et Psalmus est Aggaei et Zachariae: sic habet titulum. Isti duo prophetae, eo tempore quo captivus populus tenebatur in Babylonia, prophetabant iam futurum finem captivitatis, ut restauraretur civitas Ierusalem (I Esdrae V, 1, 2; et VI, 14), quae bello ceciderat. Significaverunt ergo nobis in mysterio vitam futuram, ubi laudabimus Deum post captivitatem vitae praesentis; ubi erit innovatio civitatis illius magnae Ierusalem unde peregrini suspiramus, captivati adhuc sub onere et sarcina corporis mortalis; unde adhuc gemimus in peregrinatione, exsultabimus autem in patria. Qui autem non gemit peregrinus, non gaudebit civis; quia desiderium non est in illo. Prophetae ergo isti sancti magnam consolationem praebuerunt tunc captivato populo secundum carnem, id est, constituto in Babylonia sub regibus alienigenis. Ostendebant enim per prophetiam, futurum tempus liberationis a captivitate, instaurationis Ierusalem. Sed illa omnia in figura gesta sunt; habent veritatem suam: figurata sunt in antiquis, praesentia ostenduntur in nobis. Modo ergo quid dicit Apostolus? Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Nondum sumus in patria: quando erimus in patria? Quando triumphabimus devicto inimico diabolo, quando mors novissima inimica destruetur: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Quando ergo nulla erit mortis contentio, quae modo est, et facit nos gemere ex defectu et mutabilitate rerum, ex fragilitate carnis humanae? Contendunt nobiscum quotidie tentationes, contendunt quotidie delectationes: etsi non consentiamus, tamen molestiam patimur, et contendimus, et magnum periculum est ne qui contendit vincatur; si autem non consentiendo vincamus, molestiam tamen patimur resistendo delectationibus. Non cessat, et non moritur hostis, nisi in resurrectione mortuorum. Sed praesumamus, fidamus, erigunt nos Aggaeus et Zacharias; cantant futuram liberationem nostram. Si illi populo cantaverunt, et impletum est; christiano populo quod cantatur, non implebitur? Securi estote: tantummodo in ista peregrinatione vitae quomodo agatis, videte. Non vobis placeat amor Babyloniae, ne obliviscamini civitatem Ierusalem. Etsi corpus vestrum adhuc in Babylonia tenetur, cor vestrum ad Ierusalem praemittatur. Laudet ergo tota creatura Dominum; quia hoc ibi facturi sumus, quod hic praemeditamur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein