monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 5
Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis. Primo de coelis dicit, postea de terra: laudatur enim Deus qui fecit coelum et terram. Coelestia tranquilla sunt, pacata sunt; ibi semper gaudium, nulla mors, nulla aegritudo, nulla molestia; semper laudant Deum beati: nos autem adhuc iusum sumus, sed cum cogitamus quomodo ibi laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus, Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra; quoniam placet nobis quod ibi agunt Angeli. Modo nos spe; postea re, cum illuc venerimus. Laudate ergo eum in excelsis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein