monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 8
Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi. Omnia coelestia, omnia superiora, virtutes omnes atque Angelos, civitatem quamdam supernam, bonam, sanctam, beatam: unde quoniam peregrinamur, miseri adhuc sumus; et quo redituri, in spe beati; et quo cum redierimus, in re beati. Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi: praeceptum posunt, et non praeteribit. Quale praeceptum putatis habere coelestia et Angelos sanctos? quale praeceptum dedit illis Deus? Quale, nisi ut laudent illum? Beati quorum hoc est negotium, laudare Deum. Non arant, non seminant, non molunt, no coquunt: opera enim sunt ista necessitatis; ibi necessitas non est. Non furantur, non depraedantur, non adulterantur: opera enim sunt ista iniquitatis; ibi iniquitas non est. Non frangunt panem esurienti, non vestiunt nudum, non suscipiunt peregrinum, non visitant aegrotum, non concordant litigiosum, non sepeliunt mortuum: opera enim sung ista misericordiae; ibi nulla miseria est in qua fiat misericordia. O beati! Putamus, erimus et nos sic? Eia, suspiremus, de suspirio gemamus. Et quid sumus, ut ibi simus? Mortales, proiecti, abiecti, terra et cinis. Sed qui promisit omnipotens est. Si ad nos attendamus, quid sumus? si ad illum, Deus est, omnipotens est. Non est facturus angelum ex homine, qui fecit hominem ex nihilo? aut vero pro minimo habet Deus hominem, propter quem mori voluit Unicum suum? Attendamus ad indicium dilectionis. Promissionis Dei tales arrhas accepimus; tenemus mortem Christi, tenemus sanguinem Christi. Quis mortuus est? Unicus. Pro quibus mortuus est? Utinam pro bonis, utinam pro iustis. Sed quid? Etenim Christus, ait Apostolus, pro impiis mortuus est. Qui donavit impiis mortem suam, quid servat iustis, nisi vitam suam? Erigat ergo se humana fragilitas, non desperet, non se collidat, non se avertat, non dicat, Non ero. Qui promisit, Deus est: et venit, ut promitteret; apparuit hominibus, venit suscipere mortem nostram, promittere vitam suam. Venit ad regionem peregrinationis nostrae, accipere hic quod hic abundat, opprobria, flagella, colaphos, sputa in faciem, contumelias, spineam coronam, suspensionem in ligno, crucem, mortem. Haec abundant in regione nostra; ad talia commercia venit. Quid hic dedit, quid accepit? Dedit exhortationem, dedit doctrinam, dedit remissionem peccatorum; accepit contumelias, mortem, crucem. Attulit nobis de illa regione bona, et in regione nostrapertulit mala. Promisit tamen nobis quod ibi futuri simus unde venit; et ait: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Tanta praecessit dilectio! Quia ubi nos eramus, fuit nobiscum; ubi ipse est, erimus cum illo. Quid tibi promisit Deus, o homo mortalis? Quia victurus es in aeternum. Non credis? Crede, crede. Plus est iam quod fecit, quam quod promisit. Quid fecit? Mortuus est pro te. Quid promisit? Ut vivas cum illo. Incredibilius est quod mortuus est aeternus, quam ut in aeternum vivat mortalis. Iam quod incredibilius est tenemus. Si propter hominem mortuus est Deus, non est victurus homo cum Deo? non est victurus mortalis in aeternum, propter quem mortuus est qui vivit in aeternum? Sed quomodo mortuus est Deus, et unde mortuus est Deus? et potest mori Deus? Accepit ex te, unde moreretur pro te. Non posset mori, nisi caro; non posset mori, nisi mortale corpus: induit se ubi pro te moreretur, induet te ubi cum illo vivas. Ubi se induit morte? In virginitate matris. Ubi te induet vita? In aequalitate Patris. Elegit sibi hic thalamum castum, ubi coniungeretur sponsus sponsae. Verbum caro factum est, ut fieret caput Ecclesiae. Verbum enim ipsum non est pars Ecclesiae; sed ut esset caput Ecclesiae, carnem assumpsit. Quiddam nostrum iam sursum est, quod hic accepit, ubi mortuus est, ubi crucifixus est: iam quaedam primitiae tuae praecesserunt, et dubitas quia secuturus es!

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein