monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 9
Ergo convertat se et ad terrena, quia iam dixit laudes coelestium. Laudate Dominum de terra. Superius enim unde coepit? Laudate Dominum de coelis; et enarravit coelestia: modo audi terrestria. Dracones et omnes abyssi. Abyssi, profunditates aquarum sunt: maria omnia, nubilosus iste aer ad abyssum pertinet. Ubi nubes, ubi venti, ubi tempestates, ubi pluviae, coruscationes, tonitrua, grandines, nix, et quidquid vult Deus fieri super terras de isto humido et caliginoso aere, totum hoc terrae nomine appellavit, quia nimis mutabile est atque mortale: nisi forte putatis quia sursum pluit stellis. Omnia ista hic fiunt prope ad terram. Et aliquando sunt homines in cacuminibus montium, et nubes sub se vident, et fiunt plerumque pluviae: et apparent bene intentis omnia ista, quae perturbato aere concitantur, hic fieri in ista mundi parte infima. Propterea ad ista caliginosa, id est ad hunc aerem, tanquam ad carcerem, damnatus est diabolus, de apparatu superiorum Angelorum lapsus cum angelis suis: nam Apostolus hoc de illo dicit, Secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Et alius apostolus dicit, Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradidit in iudicio puniendos servari infernum hoc appellans, quod inferior pars mundi sit. Noli enim cogitare quid accepit diabolus, sed quid perdidit. Omnia ergo ista videtis qualia sunt, mutabilia, turbata, terribilia, corruptibilia: tamen habent locum suum, habent ordinem suum, implent et ipsa universi pulchritudinem pro modo suo, et ideo laudant Dominum. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans et ipsa; imo exhortans nos, ut eorum consideratione laudemus Dominum (sic enim laudant Deum, cum considerata pariunt laudem Dei), coepit dicere, Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi. Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, maiora non sunt super terram. Propterea inde coepit dicere, Dracones et omnes abyssi. Sunt autem speluncae aquarum latentium, unde fontes, unde flumina procedunt; et alia procedunt, ut fluant super terram, alia occulte subter eunt: et totum hoc, atque omnis ista humida natura aquarum, simul cum mari et isto infimo aere, abyssus vel abyssi vocantur, ubi vivunt dracones et laudant Deum. Quid? putamus quia choros faciunt dracones, et laudant Deum? Absit. Sed vos considerantes dracones, attendite artificem draconum, creatorem draconum; et cum miramini dracones, et dicitis, Magnus Deus qui haec fecit, dracones laudant Deum de vocibus vestris: Dracones et omnes abyssi.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein