monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 10
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius. Quare hic addidit, quae faciunt verbum eius? Multi stulti non valentes contemplari et discernere creaturam locis suis et ordine suo, sub nutu et iussu Dei agentem motus suos, visum est illis quia superiora omnia Deus gubernat, inferiora vero despicit, abiicit, deserit, ut nec curet ista, nec gubernet, nec regat: sed casibus regantur, quomodo possunt, qua possunt: et movent illos quae dicunt aliquando sibi (sed non dicant tibi, id est, ne audiendo consentias quando ista dicunt; blasphema enim sunt et exsecrabilia Deo), Si Deus plueret, numquid plueret in mare? Qualis, inquiunt, providentia? Getulia sitit, et mare compluitur. Acute sibi videntur tractare: quibus dicendum est hoc, Getulia vel sitit; tu, nec sitis. Bonum enim erat ut diceres Deo: Anima mea velut terra sine aqua tibi. Quod alio loco aperte dicitur: Sitivit tibi anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea. Et Dominus in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Iste enim iam saturatus est, qui talia disputat; quasi sibi doctus videtur, nec vult discere, ideo non sitit. Nam si sitiret, vellet discere; et inveniret quia totum Dei providentia fit in terra; et miraretur disposita etiam membra pulicis. Attendat Charitas vestra. Quis disposuit membra pulicis et culicis, ut habeant ordinem suum, habeant vitam suam, habeant motum suum? Unam bestiolam brevem, minutissimam considera, quam volueris. Si consideres ordinem membrorum ipsius, et animationem vitae qua movetur; ut pro se fugit mortem, amat vitam, appetit voluptates, devitat molestias, exserit sensus diversos, viget in motu congruo sibi! Quis dedit aculeum culici, quo sanguinem sugat? Quam tenuis fistula est qua sorbet! Quis disposuit ista? quis fecit ista? Expavescis in minimis; lauda magnum. Hoc itaque tenete, fratres mei; nemo vos de fide excutiat, et de sana doctrina. Qui fecit in coelo angelum, ipse fecit in terra vermiculum: sed angelum in coelo pro habitatione coelesti, vermiculum in terra pro habitatione terrestri. Numquid angelum fecit repere in coeno, et vermiculum in coelo? Distribuit sedibus habitatores; incorruptionem incorruptis sedibus dedit, corruptibilia corruptibilibus locis. Totum attende, totum lauda. Qui ergo disposuit membra vermiculi, non gubernat nubes? Et quare in mare pluit? Quasi non sint in mari, quae alantur pluvia; quasi non ibi fecit pisces, quasi non ibi fecit animalia. Attendite quomodo currunt pisces ad aquam dulcem. Et quare, inquit, pisci pluit, et mihi aliquando non pluit? Ut cogites te in regione esse deserti, et in peregrinatione vitae; et amarescat tibi vita praesens, ut futuram desideres; aut ut flagelleris, et corripiaris, et corrigaris. Quomodo autem distribuit propria regionum? Ecce, quia de Getulia locuti sumus, pluit hic prope omni anno, et omni anno dat frumentum: servari hic frumentum non potest, cito corrumpitur; quia omni anno datur: ibi, quia raro, et multum datur, et diu servatur. Sed forte putas quia ibi deserit Deus homines, aut non ibi secundum iucunditatem suam et laudant et glorificant Deum? Apprehende inde Getulum, pone inter istas arbores amoenas; fugere hinc vult, et redire ad nudam Getuliam. Omnibus ergo Deus locis, regionibus, temporibus, sua quaeque distribuit et ordinavit. Et longum est commemorare diligentiorem considerationem omnium rerum. Quis illam explicat? Tamen qui oculos habent, multa ibi vident: cum viderint, placent; cum placuerint, laudantur, non tanquam ipsa, sed ille qui fecit: ita omnia laudabunt Deum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein