monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 12
Quidquid ergo hic accidit contra voluntatem nostram, noveritis non accidere, nisi de voluntate Dei, de providentia ipsius, de ordine ipsius, de nutu ipsius, de legibus ipsius: et si nos non intelligimus quid quare fiat, demus hoc providentiae ipsius, quia non fit sine causa, et non blasphemabimus. Cum enim coeperimus disputare de operibus Dei, Quare hoc, quare illud; et, Non debuit sic facere, male fecit hoc: ubi est laus Dei? Perdidisti Alleluia. Omnia sic considera, quomodo placeas Deo, et laudes artificem. Quia si intrares forte in officinam fabri ferrarii, non auderes reprehendere folles, incudes, malleos. Et da imperitum hominem nescientem quid quare sit, et omnia reprehendit. Sed si non habeat peritiam artificis, et habeat saltem considerationem hominis, quid sibi dicit? Non sine causa hoc loco folles positi sunt; artifex novit quare, etsi ego non novi. In officina non audet vituperare fabrum; et audet reprehendere in hoc mundo Deum! Ergo, quemadmodum ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius; sic omnia quae vanis videntur in rerum natura temere fieri, non faciunt nisi verbum eius, quia non fiunt nisi iussu eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein