monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 15
Confessio eius in terra et coelo. Quid est, Confessio eius in terra et coelo? qua ipse confitetur? Non; sed qua illum omnia confitentur, omnia clamant: omnium pulchritudo quodam modo vox eorum est, confitentium Deum. Clamat coelum Deo: Tu me fecisti, non ego. Clamat terra: Tu me condidisti, non ego. Quomodo clamant ista? Quando considerantur, et hoc invenitur; ex tua consideratione clamant, ex voce tua clamant. Confessio eius in terra et coelo. Attende coelum, pulchrum est; attende terram, pulchra est: utrumque simul valde pulchrum est. Ipse fecit, ipse regit, ipsius nutu gubernantur, ipse traiicit tempora, momenta ipse instaurat, per seipsum instaurat. Omnia ergo ista laudant illum, sive in statu, sive in motu, sive de terra deorsum, sive de coelo sursum, sive in vetustate, sive in renovatione. Cum vides haec et gaudes, et attolleris in artificem, et invisibilia eius, per ea quae facta sunt, intellecta contueris, Confessio eius in terra et coelo; id est, confiteris ei de rebus terrenis, confiteris ei de rebus coelestibus. Et quia ipse fecit omnia, et melius illo non est aliquid, quidquid fecit, intra illum est; et quidquid in his tibi placet, minus est quam ipse. Non ergo ita tibi placeat quod fecit, ut recedas ab eo qui fecit; sed si amas quod fecit, multo magis eum qui fecit. Si pulchra sunt quae fecit, quanto pulchrior est qui fecit? Confessio eius in terra et coelo.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein