monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 16
Et exaltabit cornu populi sui. Ecce quod prophetabant Aggaeus et Zacharias. Modo cornu populi ipsius humile est in trituris, in tribulationibus, in tentationibus, in tunsione pectorum: quando exaltabit cornu populi sui? Quando venerit ipse Dominus, et ortus fuerit sol noster: non iste qui oculis videtur, et oritur super bonos et malos; sed de quo dicitur, Vobis qui timetis Deum, orietur sol iustitiae, et sanitas in pennis eius; et de quo dicturi sunt superbi et impii, Iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. Ipsa erit aestas nostra. Modo fructus per hibernum in radice non apparent; attendis quasi aridas arbores per hiemem. Qui non novit videre, aridam putat vitem: et forte iuxta est quae vere aruit; similes sunt ambae per hiemem: illa vivit, illa mortua est; sed illius vita et illius mors in abscondito est: aestas procedit, vita illius clarificatur, mors illius manifestatur; procedit honor foliorum, fecunditas fructuum; vestitur vitis in facie, ex eo quod habet in radice. Ergo modo, fratres, tales sumus, quales sunt alii homines: quomodo nascuntur, manducant, bibunt, vestiuntur, transigunt vitam istam; sic et sancti. Aliquando ipsa res decipit homines, et dicunt: Ecce quia coepit esse christianus, numquid non ei dolet caput? aut quia christianus est, quid habet plus a me? O vitis arida, attendis iuxta te vitem nudam in hiberno, sed non aridam. Aestas veniet, veniet Dominus, honor noster, qui latebat in radice; et tunc exaltabit cornu populi sui, post captivitatem in qua mortaliter vivimus. Unde dicit Apostolus: Nolite ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum; et tunc laus erit unicuique a Deo. Sed dicis mihi: Ubi est radix mea? ubi est fructus meus? Si credis, nosti ubi est radix tua. Ibi est enim, ubi est fides tua, ubi spes est et charitas tua. Audi Apostolum: Mortui enim estis. Quasi per hiemem mortui apparebant; audi quia vivunt: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce ubi habes radicem. Quando ergo honore ornaberis? quando fecundaberis fructu? Audi illum sequentem: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria Et exaltabit cornu populi sui.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein