monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 3
Iterum quomodo accipimus, Cum terra eius restitueretur? Cum caro eius resuscitaretur. Alius enim intellectus, tamen a Christo non recedens, sic potest nobis occurrere: terra restituta, caro resuscitata. Post resurrectionem enim ipsius facta sunt ista omnia quae cantantur in Psalmo. Audiamus iam de terrae restitutione Psalmum plenum gaudio. Excitet nobis ipse Dominus Deus noster dignam tantae rei exspectationem et iucunditatem; ipse sermonem nostrum moderetur aptum cordibus vestris, ut quidquid hic exsultat cor nostrum in talibus spectaculis, perducat ad linguam, et inde in aures vestras, deinde in cor vestrum, inde in facta vestra.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein