monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 5
'Nubes et caligo in circuitu eius; iustitia et iudicium directio sedis eius.' Quibus 'nubes et caligo in circuitu eius?' Quibus 'iustitia et iudicium directio sedis eius?' Nubes et caligo impiis, qui eum non intellexerunt; iustitia et iudicium fidelibus, qui in eum crediderunt: illi enim per superbiam non viderunt, illi per humilitatem dirigi meruerunt. Audi nubes et nebulam, et audi iustitiam et iudicium. Ipse Dominus ait: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Quid est, qui vident caeci fiant? Qui sibi videre videntur, qui se sapientes putant, qui non sibi arbitrantur necessariam medicinam, ipsi caeci fiant, ipsi non intelligant. Qui autem non vident, videant: qui caecitatem confitentur, illuminari mereantur. Sit ergo in circuitu eius nubes et caligo, his qui eum non cognoverunt; confitentibus autem et humiliantibus se, iustitia et iudicium directio sedis eius. Sedem eius dicit eos ipsos qui in eum crediderunt: de ipsis enim sibi fecit sedem, quia in eis sedet Sapientia; Filius enim Dei, Sapientia Dei est. Audivimus autem ex alia Scriptura magnum huius intelligentiae documentum. Anima iusti, sedes sapientiae. Ergo quia isti facti sunt iusti, qui in eum crediderunt; iustificati ex fide, facti sunt sedes ipsius: sedet in ipsis, iudicans ex ipsis, et dirigens eos. Quare? Quia mansuetos invenit, veluti iumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus iugum eius excutientia, non flagellum eius recusantia: facta sunt iumenta eius bona, mansueta; et meruerunt quod dictum est in alio psalmo, Diriget mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas. Propterea ergo illis nubes et caligo, quia non sunt recti; mansuetis autem, iustitia et iudicium directio sedis eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein