monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 7
Ecce intelleximus ignem ante eum praeeuntem, id est, hoc tempore intelligendum in poenam quamdam infidelium et iniquorum: intelligamus ignem, si possumus, et in salutem redemptorum; ita enim proposueramus. Idem ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in terram. Sic ignem, quomodo gladium: nam et quodam loco ait non se venisse pacem mittere in terram, sed gladium. Gladium ad separationem, ignem ad ustionem: sed utrumque salubrem, quia et gladius verbi ipsius salubriter nos separavit a consuetudine mala. Gladium enim attulit, et separavit unumquemque fidelium aut a patre suo qui in Christum non crediderat, aut a matre similiter infideli; aut certe, si de parentibus christanis natus est, saltem a progenie sua priore. Nemo enim nostrum non aut avum, aut proavum, aut aliquam antiquam originem in Gentibus habuit, et in illa exsecrabili Deo infidelitate: separati sumus ab eo quod eramus; sed gladius intercessit secernens, non interficiens. Hoc modo et ignis: Ignem veni mittere in terram. Exarserunt homines credentes in cum, acceperunt flammam charitatis; propterea et ipse Spiritus sanctus cum missus esset Apostolis, sic apparuit: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum. Isto igne inflammati coeperunt ire per mundum, et inflammare, et incendere in circuitu inimicos eius. Quos inimicos eius? Qui deserto Deo a quo facti erant, adorabant simulacra quae fecerant. Ipsi incendebantur, si mali erant, ad consumptionem; si boni erant, ad reparationem: aut ipse incendebatur, qui nolebat credere, illo igne, audito verbo Dei factus peior, invidia sua exustus atque consumptus; aut si converteretur et crederet, nec sic in illo nihil arsisset. Arserat enim fenum, ut purgaretur aurum. Aurum fides est, fenum carnalis concupiscentia est. Omnis caro fenum, Isaias dicit, et omnis honor carnis ut flos feni. Quidquid est ergo in homine carnali appetens vana et saecularia, fenum est. Quam multi forte, et fratres nostri icrunt ad theatrum? feno ducti sunt. Nonne optandus est illis iste ignis, ut fenum ardeat, et aurum purgetur? Quod enim illis inest fidei, feno premitur. Bonum est ergo eis ardere sancto igne, ut feno consumpto, splendeat pretiosum quod redemit Christus. Ergo, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Sunt qui salubriter arserunt, hodie fideles eius sunt; inimici eius erant, et nunc iam fideles eius sunt: quaeris inimicos, non sunt; consumpti sunt, arserunt; charitas consumpsit in eis quod persequebantur Christum, et purgavit in eis quod crederent in Christum: Et inflammabit in circuitu inimicos eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein