monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 8
Apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Magna exsultatio. Nonne videmus? nonne manifestum est? Apparuerunt fulgura eius universae terrae; inflammati sunt inimici, incensi sunt inimici. Arsit quidquid contradicebat, et apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Quomodo apparuerunt? Ut iam crederent. Unde fulgura? De nubibus. Quae sunt nubes Dei? Praedicatores veritatis. Vides autem nubem, in coelo nebulosam, obscuram, et habet intus nescio quid latens. Si coruscet de nube, emicat splendor: ex eo ipso quod contemnebas, inde exsilivit quod expavescas. Misit ergo Dominus noster Iesus Christus Apostolos suos, praedicatores suos, velut nubes: videbantur homines et contemnebantur; quomodo videntur nubes, et contemnuntur, antequam de eis exsiliat quod mireris. Erant enim illi primum homines carnem portantes, infirmi; deinde idiotae, indocti, ignobiles: sed erat in illis quod fulguraret, erat in illis quod coruscaret. Accedebat Petrus homo piscator, orabat, et surgebat mortuus. Forma humana nubes erat, splendor miraculi coruscatio erat. Sic in verbis, sic in factis, cum miranda dicunt, et miranda faciunt, Apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Vidit et commota est terra. Si enim non est verum? si non tota terra iam christiana clamat, Amen, commota fulguribus de illis nubibus erumpentibus? Vidit, et commota est terra.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein