monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 9
Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Qui sunt montes? Superbi. Omnis altitudo extollens se adversus Deum, factis Christi et Christianorum contremuit, succubuit, et quando dico quod dictum est, Fluxit, melius verbum inveniri non potest. Montes fluxerunt velut cera a facie Domini. Ubi est altitudo potestatum? ubi duritia infidelium? Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Ignis eis fuit Dominus, illi ante faciem eius sicut cera fluxerunt; tamdiu duri, donec ignis ille admoveretur. Complanata est omnis altitudo; modo blasphemare Christum non audet: et paganus non in eum credit, non eum tamen blasphemat; etsi nondum factus est vivus lapis, tamen victus est durus mons. Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini, a facie Domini omnis terrae: non Iudaeorum tantum, sed et Gentium, sicut dicit Apostolus; non enim est Iudaeorum tantum Deus, sed et Gentium. Dominus ergo universae terrae, Dominus Iesus Christus in Iudaea natus, sed non Iudaeae tantum natus: quia et antequam natus omnes fecit; et qui omnes fecit, omnes refecit. A facie Domini omnis terrae.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein