monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 11
Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Nonne factum est? Nonne confusi sunt? Nonne quotidie confunduntur? Sculptilia enim sunt manu facta idola. Quare iam confunduntur omnes qui adorant sculptilia? Quia viderunt omnes populi gloriam eius. Iam omnes populi gloriam Christi confitentur: erubescant qui adorant lapides. Quia lapides illi mortui erant, nos vivum lapidem invenimus: imo lapides illi nunquam vixerunt, ut nec mortui dicantur; lapis autem noster vivus est, et semper vixit apud Patrem, et pro nobis mortuus revixit, et modo vivit, et mors ei ultra non dominabitur. Hanc gloriam ipsius cognoverunt populi; dimittunt templa, currunt ad ecclesias. Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Adhuc quaerunt adorare sculptilia? Noluerunt deserere idola; deserti sunt ab idolis. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Sed existit nescio quis disputator qui doctus sibi videbatur et ait: Non ego illum lapidem colo, nec illud simulacrum quod est sine sensu; non enim Propheta vester potuit nosse quia oculos habent et non vident, et ego nescio quia illud simulacrum nec animam habet, nec videt oculis, nec audit auribus: non ego illud colo; sed adoro quod video, et servio ei quem non video. Quis est iste? Numen quoddam, inquit, invisibile quod praesidet illi simulacro. Hoc modo reddendo rationem de simulacris suis, diserti sibi videntur, quia non colunt idola, et colunt daemonia. Etenim, fratres, sicut dicit Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum nam scimus quia nihil est idolum. Ipse hoc dixit Apostolus, Scimus quia nihil est idolum, sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: dixit, Nolo vos fieri socios daemoniorum. Non ergo hinc se excusent, quia quasi idolis insensatis dediti non sunt; daemoniis magis dediti sunt, quod est periculosius. Nam si tantum idola colerent, sicut eos non adiuvarent, ita illis nihil nocerent; si autem adores et servias daemonibus, erunt domini tui. Et qui erunt domini tui? Invidi tui: libertati tuae necesse est invideant, semper te velint possidere, semper talem facere, qualem possint secum trahere. Est enim insita malevolentia quaedam et pernicies nocendi istis malis spiritibus: gaudent de malo hominum; et de fallacia nostra, si nos fefellerint, pascuntur. Et quid quaerunt? Non quibus in aeternum dominentur, sed cum quibus in aeternum damnentur; quomodo solet malevolus latro nominare innocentem. Numquid si fuerit vivus incensus, minus ardet, si duo ardeant? minus moritur, si duo moriantur? Poena illi non minuitur, sed malevolentia pascitur. Mecum moriatur, non se minus moriturum dicens, sed solatium habet malum alterius. Talis est diabolus; seducere vult illos qui cum illo puniantur: et quia non potest fallere iudicem Deum (non enim nominat apud illum innocentem), vera crimina volens habere quae obiiciat, peccata persuadet. Ecce quales dominos sibi faciunt qui colunt idola et daemonia: Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein