monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 12
Nos autem qualem Deum habemus? Audite quid sequatur. Cum enim dixisset, Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis: ne existerent quasi reddentes rationem de simulacris, et dicerent, Non lapides, sed numina colimus; Quae numina colis? dic mihi, daemonia colis, an spiritus bonos, quales sunt Angeli? Sunt enim Angeli sancti, et sunt spiritus maligni. Ego dico quia in templis tuis non coluntur nisi spiritus maligni: qui sibi exigunt superbe sacrificium, et volunt se coli tanquam Deos, maligni sunt, superbi sunt. Tales sunt etiam homines non boni, qui suam gloriam quaerunt, et Dei gloriam contemnunt. Homines autem sanctos attendite, qui sunt similes Angelis. Cum inveneris hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere et adorare pro Deo, prohibet te: non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Fecerunt hoc apostoli sancti Paulus et Barnabas. Praedicabant verbum Dei in Lycaonia. Mirabilia cum fecissent Lycaoniae, cives eiusdem regionis adduxerunt victimas, et voluerunt illis sacrificare, dicentes Barnabam Iovem, et Paulum Mercurium: illi non sunt delectati. An forte ideo sibi immolari noluerunt, quia daemonibus se comparari exsecrati sunt? Non, sed quia honorem divinum exhiberi hominibus horruerunt. Verba ipsorum indicant, non suspicamur. Sequitur enim lectio libri eiusdem, et dicit quomodo moti sunt: Tunc Paulus et Barnabas consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Viri fratres, quid facitis? Et nos homines sumus passibiles, similes vobis. Intendite. Quomodo ergo homines boni prohibent eos qui illos voluerant colere tanquam deos, et volunt potius ut Deus unus colatur, Deus unus adoretur, Deo uni sacrificium offeratur, non sibi: sic et omnes sancti Angeli, illius gloriam quaerunt, quem diligunt; ad eius cultum, ad eius adorationem, ad eius contemplationem omnes quos diligunt rapere et inflammare student; ipsum illis annuntiant, non se, quoniam Angeli sunt: et quia milites sunt, non norunt gloriam quaerere nisi Imperatoris sui; si autem suam gloriam quaesierint, ut tyranni damnantur. Talis exstitit diabolus et daemonia, id est angeli eius: arrogavit sibi honorem divinum et omnibus daemoniis; et implevit templa Paganorum, et persuasit simulacra, et persuasit illa sacrificia offerri sibi. Nonne melius erat ut Angelos sanctos, quam ut daemones colerent? Respondent: Non colimus mala daemonia; Angelos quos dicitis, ipsos et nos colimus, virtutes Dei magni et ministeria Dei magni. Utinam ipsos colere velletis: facile ab ipsis disceretis non illos colere. Audite angelum doctorem. Docebat quemdam discipulum Christi, et ostendebat illi multa miracula in Apocalypsi Ioannis: ille autem quodam sibi demonstrato miraculo visionis expavit, et misit se ad pedes Angeli; et ille angelus qui non quaerebat nisi gloriam Domini sui, Surge, quid facis? inquit, illum adora; nam et ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Quid ergo, fratres mei? Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro deo meo. Tunc tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur, si non colantur; sic Angeli indignantur, si pro Deo colantur. Sed ne forte dicat sibi cor infirmum, cor trepidum: Ergo si irascuntur daemonia quia non coluntur, timeo offendere daemonia. Quid tibi facturus est vel princeps ipsorum diabolus? Si posset aliquid, nullus nostrum remaneret. Nonne quotidie tanta in illum dicuntur ore Christianorum, et crescit seges Christianorum? Quando irasceris nequissimo servo tuo, hoc nomen illi imponis: Satanas, diabole; hoc illi dicis. Fortasse in hoc erras, quia homini hoc dicis, et immoderata ira raperis ad conviciandam imaginem Dei: et tamen hoc eligis quod ei dicas, quod valde detestaris. Si posset ille, non se vindicaret? Sed non permittitur: et tantum facit, quantum permittitur. Nam et Iob tentare voluit, et nonnisi potestatem quaesivit; et nihil faceret, nisi potestatem accepisset. Quare non ergo securus Deum adoras, quo nolente nemo tibi nocet, et quo permittente emendaris, non everteris? Si enim placuerit Domino Deo tuo permittere ut aliquis homo tibi noceat, aut aliquis spiritus tibi noceat; emendabit te, ut clames ad eum: Emendans emendavit me Dominus, sed morti non tradidit me. Ergo, Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes Angeli eius. Discant Pagani adorare Deum. Angelos volunt adorare; Angelos imitentur, et illum adorent qui ab Angelis adoratur. Adorate eum omnes Angeli eius. Adoret angelus ille qui missus est ad Cornelium; nam eum adorans, Cornelium misit ad Petrum adoret Christum Dominum Petri, et ipse conservus Petri. Adorate eum omnes Angeli eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein