monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 13
Audivit, et iucundata est Sion. Quid audivit Sion? Quia adorant eum omnes Angeli eius. Quid audivit Sion? ecce quid audivit: Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius: confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Etenim Ecclesia necdum erat in Gentibus; in Iudaea crediderant ex Iudaeis, et putabant ipsi Iudaei qui crediderant solos se pertinere ad Christum: missi sunt Apostoli ad Gentes, praedicatum est Cornelio; credidit Cornelius, baptizatus est, baptizati sunt et illi qui cum Cornelio erant. Sed ut baptizarentur, quid factum est, scitis: non quidem huc usque pervenit Lector, sed tamen aliqui recordantur; et qui non recordantur, audiant a me breviter. Missus est angelus ad Cornelium, angelus Cornelium misit ad Petrum, Petrus venit ad Cornelium. Et quia de Gentibus erat Cornelius, et ipse et qui cum illo erant, non erant circumcisi: ne dubitarent ergo illi tradere Evangelium non circumcisis; antequam baptizaretur ipse Cornelius et illi qui cum illo erant, venit Spiritus sanctus, et implevit illos, et coeperunt loqui linguis. In nullum autem ceciderat Spiritus sanctus, nisi qui fuerat baptizatus: in istos autem ante Baptismum cecidit. Posset enim Petrus dubitare utrum incircumcisos baptizaret: venit Spiritus sanctus, coeperunt loqui linguis; donatum est donum invisibile, et tulit dubitationem de Sacramento visibili; baptizati sunt omnes. Et habes ibi scriptum: Audierunt autem Apostoli, et qui erant in Iudaea fratres, quoniam et Gentes receperunt verbum Dei, et benedicebant Deum. Hoc est quod hic commemorat: Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Quid audivit, et iucundata est Sion? Quia receperunt Gentes verbum Dei. Unus paries venerat, sed angelus nondum erat. Sion ipsa Ecclesia quae erat in Iudaea, proprie hic nominata est. Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Sic scriptum est: Audierunt Apostoli, et qui erant in Iudaea fratres. Videte si non exsultaverunt filiae Iudaeae. Quid audierunt? Quia et Gentes receperunt verbum Dei. Ubi illud dixit iste psalmus? Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. Et quia Gentes crediderunt, a quibus colebantur idola; secutus ait: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Postea quidam de circumcisis calumniari voluerunt Petro, et dixerunt illi: Quare intrasti ad Gentiles incircumcisos, et manducasti cum eis? Ille autem reddidit eis rationem, quomodo cum oraret demonstratus est illi discus pendens quatuor lineis. Discus ille qui habebat omnia animalia, significabat omnes Gentes. Ideo autem quatuor lineis pendebat, quia quatuor partes sunt orbis, unde futuri populi erant: et ideo quatuor Evangelia praedicant Christum, ut gratia ipsius ad omnes quatuor partes orbis pertinere intelligatur. Quia ergo tale visum demonstratum fuerat Petro, indicavit, aperuit illis omnia, quomodo credidit Cornelius, quia priusquam baptizaretur homo gentilis, venit super eum Spiritus sanctus. Haec cum audissent, tacuerunt, et magnificaverunt Deum, dicentes: Utique et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit. Ecce, Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quae iudicia? Quia non est personarum acceptor Deus. Namque ipse Petrus cum vidisset Cornelium centurionem, et eos qui cum illo erant, adimpletos Spiritu sancto, exclamavit, et ait, In veritate comprehendo quia non est personarum acceptor Deus. Ergo, Exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quid est, propter iudicia tua? Quia in omni gente, et in omni populo, quicumque illi servierit, acceptus est illi. Quia non Iudaeorum Deus tantum, sed et Gentium.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein