monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 15
Quid ergo facimus omnes qui ad illum convenimus, ad eum qui nimis exaltatus est super omnes deos? Breve praeceptum nobis dedit. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Non est dignus Christus cum quo diligas avaritiam. Amas illum; debes odisse quod odit. Homo est inimicus tuus, hoc est quod tu; creati estis ab uno Creatore, in una conditione: et tamen si filius tuus loquatur inimico tuo, et veniat ad domum inimici tui, et assiduas collocutiones habeat cum illo, exhaeredare illum vis; quia loquitur cum inimico tuo. Et quomodo? Quia iustam vocem videris tibi habere: Amicus es inimici mei, et quaeris aliquid de re mea! Ergo attende. Diligis Christum, inimica Christi est avaritia; quare cum illa loqueris? Non dico, loqueris cum illa; quare illi servis? Nam multa iubet Christus, et non facis; iubet ipsa, et facis. Iubet Christus ut vestias pauperem, et non facis; iubet avaritia ut facias fraudem, et hoc potius facis. Si haec ita sunt, si talis es, noli tibi multum promittere haereditatem Christi. Sed dicis: Diligo Christum. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Hinc apparet te diligere quod bonum est, si inventus fueris odisse quod malum est: Qui diligitis Dominum, odite malignum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein