monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 17
Forte respondes: Non curo de patrimonio meo; Dominus dedit, Dominus abstulit; possum dicere, Sicut Domino placuit, ita factum est; sed timeo ne occidat me. Hoc est totum. Audi ergo Psalmum consolantem: Custodit Dominus animas servorum suorum. Quia ergo dixerat superius, Qui diligitis Dominum, odite malignum; ne ideo timeres odisse malignum, ne occideret te malignus, subiecit statim, Custodit Dominus animas servorum suorum. Audi illum custodientem animas servorum suorum, et dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Occidit et corpus, qui in te plurimum potuerit: quid tibi fecit? Quod et Domino Deo tuo. Quare amas habere quod Christus, si times pati quod Christus? Ille venit ferre vitam tuam temporalem, infirmam, morti obnoxiam. Certe time mori, si potes non mori. Quod per naturam vitare non potes, quare propter fidem non suscipis? Tollat tibi istam vitam qui minatur adversarius, dat tibi Deus aliam vitam: quia et istam ipse tibi dedit, et si ipse noluerit, nec ipsa tolletur; si autem voluerit ut tollatur tibi, habet quod tecum mutet; noli timere spoliari pro illo. Non vis exui veste pannosa? Stolam gloriae tibi daturus est. Quam stolam dicis mihi? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Haec ipsa caro tua non peribit. Usque ad mortem potest saevire inimicus: potestatem ultra non habet, nec in animam, nec in ipsam carnem; quia etsi dissipet carnem, non impedit resurrectionem. De anima sua timebant homines, et quid eis Dominus ait? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Times ne animam perdas, qui capillum non perdis? Deo omnia numerata sunt. Omnia redintegrabit, qui omnia creavit. Non erant, et creata sunt: erant, et non reparabuntur? Credite ergo toto corde, fratres mei, et qui diligitis Dominum, odite malignum. Fortes estote, non solum in diligendo Deum, sed etiam in odiendo malignum. Nemo vos terreat; potentior est qui vos vocavit, omnipotens est; fortior est omni forti, superior est omni excelso. Filius Dei pro nobis mortuus est; securus esto accepturum te vitam ipsius, qui pignus habes mortem ipsius. Pro quibus enim mortuus est? numquid pro iustis? Paulum interroga. Etenim Christus pro impiis mortuus est. Impius eras, et mortuus est pro te, iustificatus es, et deseret te? Qui iustificavit impium, relinquet pium? Qui diligitis Dominum, odite malignum. Nemo timeat: Custodit Dominus animas servorum suorum, de manu peccatoris eruet eas.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein