monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 1
Psalmus centesimus quintus etiam ipse praenotatur, Alleluia: et hoc dupliciter. Sed quidam dicunt unum Alleluia pertinere ad finem psalmi superioris, alterum ad huius principium. Et hoc asserunt quod omnes Alleluiatici psalmi habeant in fine Alleluia, non omnes in capite: unde quicumque psalmus non habet in fine Alleluia, nec in capite volunt eum habere; quod autem in eius capite videtur esse, ad finem superioris pertinere. Sed nos quousque nobis aliquibus certis documentis id verum esse persuadeant, multorum consuetudinem sequimur, qui ubicumque legunt Alleluia, eidem psalmo attribuunt, in cuius hoc capite inveniunt. Paucissimi enim codices sunt (quod quidem in nullo graecorum reperi, quos inspicere potui), qui habeant Alleluia in fine centesimi et quinquagesimi psalmi; post quem iam nullus est qui ad eumdem canonem pertinet. Sed neque hoc posset praescribere consuetudini, etiamsi omnes codices id haberent. Fieri enim potuit ut aliqua ratione laudationis Dei totus Psalmorum liber, qui libris quinque constare perhibetur (nam ubi scriptum est, Fiat, fiat, ibi fines librorum esse dicunt), post omnia quae cantata sunt, ultimo Alleluia clauderetur: nec propter finem centesimi et quinquagesimi psalmi necesse esse video, ut omnes Alleluiatici psalmi in fine habeant Alleluia. Cum vero in capite psalmi geminatur Alleluia, cur Dominus aliquando semel, aliquando bis dicit Amen, et eo modo non possit aliquando semel, aliquando bis Alleluia dici, nescio: praesertim quia post numeri notam, quo psalmus inscribitur quotus sit, veluti iste centesimus quintus, utrumque Alleluia positum est. Debuit autem unum poni ante ipsum numerum, si ad finem pertinet superioris; et post numerum Psalmi scribi alterum Alleluia, quod ad Psalmum ipsius numeri pertinet. Sed fortasse et in hoc imperita praevaluit consuetudo, et aliquid afferri potest, quod adhuc ignoramus, unde nos magis docere debeat iudicium veritatis, quam praeiudicium consuetudinis. Nunc tamen antequam hoc perdiscamus, ubicumque post numerum psalmi, sive semel, sive bis conscriptum invenimus Alleluia, secundum celeberrimam Ecclesiae consuetudinem, ei psalmo tribuimus, qui eodem numero praenotatur; confitentes nos arcana omnium titulorum qui sunt in Psalmis, et ordinis eorumdem Psalmorum, et magna esse credere, et nondum, sicut volumus, penetrare potuisse.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein