monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 3
Quis loquetur potentias Domini? Impletus consideratione divinorum operum, qui misericordiam eius exposcit, Quis, inquit, loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? Subaudiendum est quod supra dictum est, ut etiam ista sententia ita sit plena, Quis auditas faciet omnes laudes eius? id est, quisnam sufficiat auditas facere omnes laudes eius? Auditas faciet, dixit, id est faciet, ut audiantur; ostendens ita loquendas potentias Domini et laudes eius, ut praedicentur audientibus. Sed quis potest omnes? An forte quia sequitur, Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore, eas dixit laudes eius, quae intelliguntur opera eius in praeceptis eius? Deus est enim, ait Apostolus, qui operatur in vobis. Et dictum est semini Abrahae, Cantate ei, et psallite ei: quod intelleximus ita dictum, ac si diceretur, Bona in eius laudem et dicite, et facite. Quibus duobus verbis, id est, cantandi et psallendi, convenire duos consequentes versus, ut quod dictum est, Narrate omnia mirabilia eius; hoc sit, Cantate ei: quod vero dictum est, Laudamini in nomine sancto eius; hoc sit, Psallite ei. Huic quippe semini etiam ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Hic ergo ipsa Dei praecepta considerans, quorum praeceptorum opera laudes sunt eius qui operatur in suis, ait, Quis loquetur potentias Domini? quoniam haec ineffabiliter operatur. Quis auditas faciet omnes laudes eius? id est quis cum audierit, facit omnes laudes eius? quae sunt opera praeceptorum eius. Quia in quantum fiunt, etsi non omnia quae audita sunt fiunt, ille laudandus est, qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate. Ideo cum posset dicere, Omnia mandata eius, vel, omnia opera mandatorum eius; maluit dicere, laudes eius: quia, ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est. Quas tamen laudes, quisnam sufficit auditas facere? id est, cum auditae fuerint, facere omnes quis est idoneus?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein