monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 4
Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore: utique ex quo incipiunt et vivunt in tempore. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Potest autem videri eiusdem sententiae repetitio, ut hoc sit facere iustitiam, quod est custodire iudicium: ut etiam in superiore versu subaudiatur, in omni tempore; sicut in posteriore subauditur, beati; et redditis quae subaudiuntur, ita dicatur, Beati qui custodiunt iudicium in omni tempore, beati qui faciunt iustitiam in omni tempore. Sed nisi aliquid interesset inter iudicium et iustitiam, non in alio psalmo diceretur, Quousque iustitia convertatur in iudicium. Amat quidem Scriptura, ista duo simul ponere: sicuti est, Iustitia et iudicium directio sedis eius; et illud, 'Et educet sicut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem'; cum et illic eiusdem sententiae repetitio videatur. Et fortasse propter vicinitatem significationis etiam alterum pro altero poni potest, vel iudicium pro iustitia, vel iustitia pro iudicio: tamen si proprie dicantur, aliquid interesse non dubito, ut iudicium custodire dicatur qui recte iudicat, iustitiam vero facere qui recte agit. Nec absurde existimo intelligi secundum illud quod dictum est, Quousque iustitia convertatur in iudicium, etiam hic eos dictos beatos qui iudicium custodiunt in fide, iustitiam faciunt in opere. Veniet enim tempus ut iudicium quod modo custoditur in fide, etiam exerceatur in opere, cum iustitia conversa fuerit in iudicium, id est, cum acceperint iusti potestatem iudicandi eos recte, a quibus modo non recte iudicantur. Unde alibi ipsum corpus Christi intelligitur dicere, Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Quod verbum e verbo magis diceretur, Aequitates iudicabo. Non autem dixit, Cum accepero tempus, iustitiam faciam; quia omni tempore facienda est, sicut etiam hic dicit, Qui faciunt iustitiam in omni tempore.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein