monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 6
Quid autem deinceps confiteantur, audiamus: 'Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.' Quid est, cum patribus nostris? An sicut habet Epistola ad Hebraeos, quia et Levi cum Abraham decimatus est, quoniam in lumbis eius fuit, quando decimas dedit sacerdoti Melchisedec; sic et isti peccaverunt cum patribus suis, in quorum lumbis erant quando illi in Aegypto fuerunt? Nam qui fuerunt eo tempore, cum psalmus iste conscriptus est, maximeque posteri eorum (quia vel ab eis qui tunc erant dici, vel de post futuris potuit prophetari), longe aberant ab aetate illorum qui in Aegypto peccaverunt, non intelligentes mirabilia Dei. Hoc enim sequitur, exponendo quomodo peccaverunt cum patribus suis: Patres nostri, inquit, in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua; et caetera, quae de peccatis eorum multa commemorat. An sic potius accipiendum est quod ait, Peccavimus cum patribus nostris, tanquam diceret, Peccavimus sicut patres nostri, eorum videlicet imitando peccata? Quod si ita est, astruendum est aliquo huiusmodi locutionis exemplo: quod cum in praesentia quaererem, non occurrit, ut cum illo se quisquam peccasse, vel cum illo se aliquid fecisse dicat, quem in simili facto etiam post multum temporis fuerit imitatus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein