monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 12
Et crediderunt in verbis eius. Minus latina videtur locutio, quia non ait, Verbis eius, vel, in verba eius, sed, in verbis eius; tamen Scripturis usitatissima. Et laudaverunt laudem eius. Tales sunt locutiones, cum dicimus, Hanc servitutem servivit, talem vitam vixit. Laudem porro Dei notissimam illam commemorat, ubi dicitur: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et equitem proiecit in mare.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein